LITTERAE APOSTOLICAE

FRANCISCUS PP.

LITTERAE APOSTOLICAE

VENERABILI SERVO DEI STEPHANO SÁNDOR
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR*

Ad perpetuam rei memoriam. — « Si autem ut Christianus, non erubescat, glorificet autem Deum in isto nomine » (1 Pe 4, 16).

Martyrum agmini qui, communistarum regimine saeviente, in Hungaria suum sanguinem fideles fuderunt, Dei Servus Stephanus Sándor, Salesianus coadiutor, annumeratur. A puero praeclarum fidei cursum tenuit ac sincera vitae consecratae vocatione, spiritalitate sancti Ioannis Bosco institutus, eminuit.

Primus ex tribus liberis, Stephanus Sándor die XXVI mensis Octobris anno MCMXIV e familia perquam religiosa in oppido Szolnok ortus est. Christianae virtutes, quas puer complexus est, adoleverunt cum sui oppidi paroeciam assidue frequentaret. Eius vocatio ad Salesianos est conversa, inter quos die XII mensis Ianuarii anno MCMXXXVI ut postulans ingressus est. Kalendis Aprilibus anno MCMXXXVIII novitiatum veluti frater coadiutor intravit; vota ad triennium die VIII mensis Septembris anno MCMXL, iterum die XVI mensis Octobris anno MCMXLIII et perpetua vota die XXIV mensis Iulii anno MCMXLVI nuncupavit. Hoc tempore primum ut tiro deinde moderator Salesiani typographei opus fecit, iuvenes simul instituens et tirones, qui item extra Societatem S. Francisci Salesii sicut sodalis compositorque Consociationis Nationalis Iuvenum Catholicorum cognoscebatur. Tum insignem indolem et altam spiritalitatem ostendit, quae erga Eucharistiam et Mariam Auxiliatricem in dilectione nitebantur.

Interea factio communistarum, cum contra religionem Ecclesiamque proposita manifestaret, Hungaricorum imperii potita est. Dei Servus Salesianam communitatem delinquere et in oppido Szolnok opus apud typographeum reperire coactus est, usque dum Budapestinum a Nationis potestatibus est missus, pupillos instituturus et iuvenes tirones. Cum emigrare posset, in patria manere maluit confirmans se vitam ad Hungaricam iuventutem servandam etiam per martyrium traditurum. Cum esset detectus per suas epistolas lectas, die XXVIII mensis Iulii anno MCMLII captus est. Saevissima quaestio in eum est posita necnon coërcitio mentis, sed etiam in carcere integram erga Christum fidelitatem servavit, impense orans offerensque Domino suos dolores et suos concaptivos solans. Capitis die XII mensis Martii anno MCMLIII officiose est damnatus, quod die VIII mensis Iunii eodem anno per suspendium factum est. Dioecesana Inquisitio apud archidioecesim Strigoniensem-Budapestinensem a die XXIV mensis Maii anno MMVI ad diem VIII mensis Decembris anno MMVII peracta est. Die XXVII mensis Martii anno MMXIII Nos facultatem fecimus ut Congregatio de Causis Sanctorum Decretum super martyrio Dei Servi Stephani Sandor evulgaret ac die X mensis Maii anno MMXIII decrevimus ut Beatificationis ritus Budapestini die XIX mensis Octobris anno MMXIII celebraretur.

Hodie igitur de Nostro mandato Venerabilis Frater Noster Angelus S.R.E. Cardinalis Amato, Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum Venerabilem Dei Servum Stephanum Sándor adscribimus:

Nos, vota Fratris Nostri Archiepiscopi Metropolitae Strigoniensis-Budapestinensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque Christifidelium explentes, de Congregatione de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Servus Dei Stephanus Sándor, laicus professus Societatis S. Francisci Salesii, martyr, qui fuit exempli clari institutor et catechista iuvenum per bonitatis paedagogiam, Beati nomine in posterum appelletur, eiusque festum die octava mensis Iunii, qua in caelum ortus est, quotannis in locis et modis iure statutis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Decet prorsus insignem hunc caelitem palam honorare, qui eximias dedit religiosae pietatis atque intrepidae fidei testificationes, cum suam vitam inpenderet in beneficium animarum et in salutarem Evangelii veritatem martyrii per testimonium demonstrandam, unde nostrae aetatis homines incitamentum capiant ad Salvatoris mandata diligentius sequenda. Haec vero quae hodie statuimus firma usquequaque esse volumus ac valida fore iubemus, contrariis quibuslibet rebus obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIX mensis Octobris, anno MMXIII, Pontificatus Nostri primo.

De mandato Summi Pontificis
loco Secretarii Status

PETRUS PAROLIN
Archiepiscopus tit. Aquipendiensis